HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXV: De mitra et tiara

#Exod. XXVIII

Ultimum erat capitis ornamentum, quod communius tiara, vel mitra dici potest, vel infula, specialius vero cidaris. Eratque tiara ad modum praedictae facta, quae communis erat sacerdotibus super quam consuta erat alia tota hyacinthina, quae circumdabatur aureo circulo tribus ordinibus facto, super quam ab occipite stabant flores aurei plantagini similes a tempore ad tempus. A fronte vero supra stabat flos aureus similis herbae, quam Graeci jusquiamum dicunt, magnitudine digiti unius. In superiori vero planitie tiarae ex omni parte in circuitu usque ad summitatem ejus, quae in acutissimum deficiebat cacumen, particulatim per loca erant malagranata aurea, cum spinosis extremitatibus suis fabrefacta. Super frontem vero pendebat lamina aurea, quam petalum dicunt, admodum lunae dimidiae facta, quae arcuationem sursum habens, et in medio annulum aureum uncino aureo inserebatur, qui tiarae insertus erat. In qua sculptum erat Aioth Adonai, scilicet sanctum nomen Domini, id est tetragrammaton, quod ineffabile dicitur, non quia dici non possit, sed quia rem ineffabilem significat, quod his litteris scribitur iod,he,vau,he, quae sonant principium vitae passionis iste, quod est, per passionem hujus, quem praefigurat hic sacerdos, reinitiabitur et recuperabitur vita in Adam perdita. Ne vero cum moveretur pontifex, moveretur, et lamina sancta, sursum ligabatur vitta hyacinthina perspicua, celante uncinum et annulum, quae circumducta capiti, et ligata in occipite, dependentes summitates super humerum utrumque diffundebat.